- WITELSPACHIUM
- WITELSPACHIUMoppid. Bavariae, ab Ottone III. Comite Schirensi, filio Ottonis I. Comitis Schirensis et Bavarito palatio praefecti, e veterib. Bavariae Ducibus oriundi, conditum, Schirensi arce in Monasterium conversâ: Hinc familiae postea ritulus. Fuit hic Otto, pater Ottonis IV. avus Ottonis V. qui vexillifer Friderici Barbarossae, proscriptô Henricô leove A. C. 1180. 3. Id. Iul. Ducatum Bavariae nactus est. postliminio reducem in bauc familtam. Auctor enim familiae Arnolfus quidam, A. . 891. a Normannis caesus perhibetur, pater Luitpoldi Bavarae Ducis, ab Ungaris A. C. 908. occisi. Cuius filius Arnolphus Dux. cum Conrado I. vitrico, et henrico Aucupi Imperatoribus aliquoties rebellis, cum iis gravia gessisset bella, liberi eius Ducatu exclusi sunt: e quibus Eberhardus veteres Austriacos Marchiones sevit, Aruolphus vero Comites Schirenses progenuit. Ex his Otto V. retro memoratus, cognomen Magni meruit, pater Ludovici, qui a Friderico II. Imperatore Palatinatum consecutus est, cum eius filio cognomine Illustri Agues, Henrici Saxonis filia, haeres Palatinatus nuptui daretur. Hinc Serenissimae Palatinae familiae origo. Ex familia Comitum Witelspacensium Otto VII. nepos ex fratte Ottonis V. ob caedem Philippi Imperatoris A. C. 1208. Homicida dictus, ex filto Gerhardo Wildgravios in Kirburg. et Daven prosevit, quorum ditiones ad Rheni Comites poste devolutae sunt. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. in Fam. Palatina, aliosque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.